I. JANUARII.

"Omnia ad majorem Dei gloriam!"

Hæc, et his æquivalentia verba trecentis septuaginta sex vicibus repetit in suis constitutionibus S. P. Ignatius.

Suar. to. 4. de Relig. lib. 8. c. 6. n. 1.

Novi anni, et totius vitæ felicitas in eo consistit, ut omnia temporis, et actionum nostrarum momenta ad Dei solius gloriam dirigantur. Hoc Deus jure supremi Dominii exigit; hoc nos essentiali servitutis titulo debemus.

Qui suam, non Dei, gloriam quærit, fur est et latro: nam soli Deo gloria, nobis autem confusio debetur, et opprobrium. Illa debiti nostri et calcar est, et tessera.

Nemo sibi pejùs consulit, eo, qui suam Divinæ gloriæ anteponit; hic enim temporalem simul perdit, et æternam: semper miser; hìc, quia verâ; illic, quia omni destituitur.

Quod ipsi, sed nimiùm serò, fatebuntur; Totâ nocte laborantes, nihil cepimus. Nihilum hoc est humana gloria, ut flos fœni caput attollit, et brevi conculcabitur; ut fumus exaltatur, et perit. Si gloriam æstimas, veram quære.